- BETHUNIA
- BETHUNIAurbs Artesiae Comitatus probe munita ad amnem Biette, 5. leuc. ab Aria. Sub Francis ab A. C. 1646. Hincillustri familiae nomen, quam a Roberto I. Duce Bethune circa A. C. 1000. Andreas Duchesnius (qui integrum de ea volumen edidit) deducit. Er quidem illius nepos Robertus III. duos filios genuit, Robertum IV. ac Adamum, quorum hic in Palaestina Bethsan sive Betsan nactus, illud dominium ad posteros per plures gradus transmisit. Ex illius descendentibus vero, dictum ramum finivit Mathildis, dominii haeres, Guidonis Comitis Flandriae uxor; sed eius patruus Guilielmus novam orsus est stirpem dominorum de Molembeque et Locres, atque qui ex his iterum prodiêre, dominorum de Autresche, Marevil, Baye, Hostel, Congy. Qui nunc superant, communem habent Patrem Franciscum Baronem de Rosny, cuius maior filius Maximilianus Dux Sullius, sub Henrico IV. Galliae Rege magna in auctoritate fuit, utpote Regi gratissimus et primus, ut vocant, Regni Minister, atque ex primo matrimonio Marchiones de Rosny, Duces de Sully ac Principes de Enrichempnt; ex secundo, Comites de Orval, et Marchiones de Courville procreavit: Fraucisci autem minor filius Philippus, Comitum de Selles et Charrots auctor est. De Orvalaeis ut pauca addantur, Maximilianus praefatus, ex Rahele de Cochefilet, filia Iacobi de Cochefilet Du. de Vaucelas et Mariae Arbaleste, genuit Alpinum Guidonem, Caesarem (exstinctum A. C. 1607.) Franciscum Comitem d'Orval (cui uxor obtigit Iacoba Caumontia silia Iacobi Nompar de Caumont Ducis Forcaei, Franciae Marescalli) Henricum, Catharinam, Margaretam (uxorem henrici Ducis Rohanei, mortuam A. C. 1660.) et Luisam uxorem Alexandri de Levis Dn. de Mirepoix. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nob. Europaeae tom. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.